monumenta.ch > Gregorius Turonensis > Historia Francorum > sectio 4 > sectio > 32 > sectio 35 > sectio 29 > Marcus, 10 > Psalmi, 26 > Deuteronomium, 13 > Daniel, 4 > LIBER TERTIUS. > Isaias, 15 > Ioannis I, 16 > ad Corinthios II, 12 > 24 > sectio 7 > Lucas, 23 > Iob, 4 > B > ad Galatas, 6 > 32 > Matthaeus, 10 > bkeCod.15.97r > Lucas, 3 > ad Romanos, 10 > Iosue, 5 > Daniel, 13 > 2
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, I <<<     >>> III

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT II

1 (Vers. 2.) Et consummavit Deus in die sexto opera sua quae fecit. Pro die sexto, in Hebraeo habet diem septimum. Arctabimus igitur Iudaeos, qui de otio sabbati gloriantur, quod iam tunc in principio sabbatum dissolutum sit, dum Deus operatur in sabbato, complens opera sua in eo, et benedicens ipsi diei: quia in illo universa compleverit.
2 (Vers. 8.) Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden, contra orientem. Pro paradiso, in Hebraeo hortum habet: id est, GAN, Porro EDEN. deliciae interpretantur. Pro quo Symmachus transtulit, paradisum florentem. Necnon quod sequitur, contra orientem, in Hebraeo MECEDEM scribitur, quod Aquila posuit [Litterarum ductus in mss. indicant scriptum ab Aquila ἀπὸ ἀρχῆθεν: quod quidem poeticum ferme adverbium contentiosum eius interpretis ingenium magis refert. Sic habet antiquior Reginae liber: ΑΠΟ ΑΡΧΗΘΕΝ, alter corrupte: ΑΠΟ ΑΡΧΝΗΗΝ. Denique Palatinus: ΑΠΟ ΑΡΧΝΕΕΝ e quibus excudo ἀπὸ ἀρχῆθεν.] ἀπὸ ἀρχῆς: et nos, ab exordio, possumus dicere. Symmachus vero, ἐκ πρώτης, et Theodotion, ἐν πρώτοις, quod et ipsum non orientem, sed principium significat. Ex quo manifestissime [Ex quo manifestissime comprobatur. Ex hoc loco argumentantur critici scriptores parum modesti, aiuntque Hieronymum indulgere fabulis Iudaicis. Sed de his ac similibus locis vide prolixiores nostras Annotationes et Apologiam S. doctoris supra. MARTIAN. ---Scilicet ex Iudaeorum sententia, quam invexit auctor quarti libri Esdrae c. III, V. 6: Induxisti eum (Adam) in paradiso, quem plantaverat dextera tua antequam terra adventaret. Contra vero sentiunt interpretes plerique omnes; et sane consitum hortum illum in Adami gratiam, contextus ipse Scripturae demonstrat.] comprobatur, quod priusquam coelum et terram Deus faceret, paradisum ante condiderat, sicut et legitur in Hebraeo: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum in Eden, a principio.
3 (Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.
4 (Vers. 12.) Ubi [Al. ibi] est carbunculus et lapis prasinus. Pro carbunculo et lapide prasino, βδέλλιον et [Aquila tamen Σαρδόνυχα vertit, quod fortasse Hieronymus pro eodem ac simplex ὄνυχα accepit.] ὄνυχα alii transtulerunt.
5 (Vers. 15.) Et sumpsit Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis. Pro voluptate, in Hebraeo habet EDEN. Ipsi igitur nunc Septuaginta EDEN interpretati sunt voluptatem. Symmachus vero qui florentem paulo ante paradisum transtulerat, hic posuit ἐν τῷ παραδείσω τῆς [Hactenus falso obtinuit τῆς ἄλσης, quod interpretantur nemoris. Et vero suspectam hanc vocem habuit Drusius, quem immerito reprehendit Montfauconius. At non tamen sic satis feliciter ille opinatus est reponendum ἀλόσυνης. Vox certe ἄλσης plane commentitia est, et Graecis scriptoribus ignota, et siquidem pro ἄλσος accipitur, et τοῦ ἄλσος scribendum esset, necdum tamen ex ea interpretationem amoenitatis, ac deliciarum utcumque valeas extundere. Contra vox Ἀκτῆς, quam substituimus, nedum Graecis, Latinis quoque auctoribus usurpatur pro amoeno secessu; maxime ad maris littus, seu propter fluvios, quales sunt quatuor, quos hic loci Scriptura commemorat. Graeca exempla invenire est in Lexicis innumera, e Latinis vero notissima illa sunt Ciceronis in Verrem VII, 25: In acta cum mulierculis iacebat ebrius: et Virgil. VI Aeneid. At procul in sola secretae Troades acta, etc. Sed quod praecipuum est argumentum, ita praeferunt Ἀκτῆς, quatuor quibus utimur mss. e quibus unus tantum vitiosa scriptura abludit Ἀκθῆς.] ἀκτῆς, quod et ipsum amoenitatem et delicias sonat.
6 (Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte [Unus Reginae ms., moriemini iuxta LXX. Porro Symmachus in Catenis Regiis a Montfaucon. laudatis, θνητὸς ἔση.] morieris. Melius interpretatus est Symmachus dicens, mortalis eris.
7 (Vers. 21.) Et misit Dominus Deus ecstasim super Adam. Pro ecstasi, id est, mentis excessu, in Hebraeo habetur THARDEMA, quod Aquila καταφορὰν, Symmachus κάρον, id est, gravem et profundum soporem [Huc refer Plutarchi locum in Antonio de Cleopatra a Drusio laudatum, ubi κάρον et καταφοράν simul nominat: Καὶ μόνον εὕρισκε τὸ δεῖγμα τῆς ἀσπίδος ἄνευ σπασμοῦ κάρον ὑπνώδη καὶ καταφορὰν ἐφελκόμενον. Solumque reperit morsum aspidis, sine convulsione soporem gravem et somnum profundum attrahentem.] interpretati sunt. Denique sequitur: Et dormivit. Idipsum verbum et in Ionae (I, 5) stertentis somno positum est.
8 (Vers. 23.) Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur mulier, quoniam ex viro sumpta est. Non videtur in Graeco et in Latino sonare, cur mulier appelletur, quia ex viro sumpta sit: sed etymologia in Hebraeo sermone servatur. Vir quippe vocatur IS, et mulier ISSA. Recte igitur ab IS, appellata est mulier ISSA. Unde et Symmachus pulchre etymologiam etiam in Graeco voluit custodire, dicens: Haec vocabitur [Ἀνδρὶς, etc. Confictam Symmachi Graecam lectionem retinent editi antea libri in hunc modum, αὕτη κληθήσεται ἀνδρὶς, ὅτι ἐκ τοῦ ἀνδρὸς αὐτῆς ἐλήφθη, hoc est, Haec vocabitur vira, quia de viro eius sumpta est. Partim igitur e Septuaginta Interpretum translatione, partim ex ea quam Symmachus ediderat, corruptam huiusmodi lectionem Graecam repraesentant Erasmus et Marianus. Nos genuinam restituimus ad fidem omnium exemplarium mss. Hieronymi. MARTIAN. ---Legerant veteres Editores, quos Martianaeus supra meritum castigat, αὕτη κληθήσεται ἀνδρὶς ὅτι ἐκ τοῦ ἀνδρὸς αὐτῆς ἐλήφθη. Quae Symmachi interpretatio totidem verbis, teste Montfaucon, in Catenis mss. habetur in loco, qui Apollinarii esse dicitur. Nostri equidem mss. cum impressa lectione consentiunt: tantum unus Reginae Ἀνδρηὶς, quod virilitatem sonat, habet pro Ἀνδρὶς, vira aut virago.] ἀνδρὶς, ὅτι ἀπὸ ἀνδρὸς ἐλήφθη, quod nos Latine possumus dicere: Haec vocabitur virago, quia ex viro sumpta est. Porro Theodotio aliam etymologiam suspicatus est, dicens: Haec vocabitur assumptio: quia ex viro sumpta est. Potest quippe ISSA secundum varietatem [Secundum varietatem accentus. Quae sit diversitas illa accentuum, vide infra Comment. in lib. Hebr. Nomin. ubi ostendimus varietatem accentus in nomine Damesec et Sabee, nihil aliud esse quam diversam pronuntiationem litterae sin. Hincenim liquet nomen issa, sonare mulierem si scriptum legatur cum scin, sive schin; significare autem assumptionem, si derivatum fuerit vocabulum issa, a verbo nassa, cuius media littera legitur cum punctulo sinistro. Ischa igitur viram significat, issa assumptionem. Vel, ut cum Hieronymo dicamus, issa cum Sin stridulo Hebraeorum intelligitur vira; cum sono autem Graeci Sigma, seu Hebraei Samech, eadem vox issa interpretatur assumptio. Confer itas cum iis quae leguntur Comment. Hieronymi in cap. XII Ecclesiastis, ubi de varia interpretatione nominis soced, ex accentus varietate disputavit. MARTIAN. ---Haud scio, quid accentus nomine intelligi velit Hieronymus, quod enim vulgo creditur, et Martian. putat, innui punctum diacriticum alterutri cornuum litterae impositum, quemadmodum et recentiores huius linguae magistri distinguunt, multis ex ipso Hieron. adductis exemplis Clericus redarguit falsi: qui rursus lineolas intelligi opinatur vocabulis diversi significatus atque enuntiationis, iisdem tamen litteris descriptis impositas, quales in Samaritico codice passim occurrunt. Videtur autem proposito in loco differentem ipsam scripturam utriusque vocis , et denotare Hieronymus voluisse, cum enim a vox isthaec deducitur absque iod scribitur: tametsi haec nusquam habeatur in sacro textu. Caeterum vide Commentarios in cap. XII Ecclesiastae, et in cap. I Ieremiae.] accentus et assumptio intelligi.
Hieronymus HOME

bsb4610.66

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik